monumenta.ch > Ambrosius > 66 > 6 > Proverbia, 16 > sectio 14 > sectio 79 > sectio 41 > 6 > sectio 22 > sectio 138 > sectio 60 > CAPUT X. > sectio 5 > sectio 118 > 20 > 4 > bnf7296.36 > Proverbia, 23 > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hugutio Pisanus, Derivationes, p8, p13, 24
Et dicitur gula a gala, quia illa pars colli precipue solet esse candida; vel gula dicitur a gutture; unde gulosus -a -um, idest leccator, et comparatur -sior -simus, unde gulose -sius -me adverbium, et hec gulositas et hic gulo -nis et hic gulonus -ni, ambo pro leccatore, et gulo -as, quod non est in usu, sed componitur degulo -as, idest devorare, vel gulam a mantello vel alia re auferre, vel valde gulam aptare: quod autem dicitur degulare quasi gule dedere, et degulator quasi gule deditus, ethymologia est; ingulo -as, in gulam mittere et devorare, vel ingulare est mantellum vel aliud gule aptare; transgulo -as, idest ultra gulam deorsum immittere, scilicet transglutire.